JULIAN OF NORWICH, HER SHOWING OF LOVE AND ITS CONTEXTS ©1997-2024 JULIA BOLTON HOLLOWAY || JULIAN OF NORWICH  || SHOWING OF LOVE || HER TEXTS || HER SELF || ABOUT HER TEXTS || BEFORE JULIAN || HER CONTEMPORARIES || AFTER JULIAN || JULIAN IN OUR TIME ||  ST BIRGITTA OF SWEDEN  ||  BIBLE AND WOMEN || EQUALLY IN GOD'S IMAGE  || MIRROR OF SAINTS || BENEDICTINISM || THE CLOISTER  || ITS SCRIPTORIUM  || AMHERST MANUSCRIPT || PRAYER || CATALOGUE AND PORTFOLIO (HANDCRAFTS, BOOKS ) || BOOK REVIEWS || BIBLIOGRAPHY ||


ST BENEDICT

RULE

PART II, CHAPTERS XVIII-XLVI
 
 

XVIII. QUO ORDINE IPSI PSALMI DICENDI SUNT

1 In primis dicatur versu Deus in adiutorium meum intende, Domine ad adiuvandum me festina, gloria, inde hymnum uniuscuiusque horae. 2 Deinde, prima hora dominica, dicenda quattuor capitula psalmi centesimi octavi decimi; 3reliquis vero horis, id est tertia, sexta vel nona, terna capitula suprascripti psalmi centesimi octavi decimi dicantur.

4 Ad primam autem secundae feriae, dicantur tres psalmi, id est primus, secundus et sextus; 5 et ita per singulos dies ad primam usque dominica dicantur per ordinem terni psalmi usque nonum decimum psalmum, ita sane ut nonus psalmus et septimus decimus partiantur in binos. 6 Et sic fit ut ad vigilias dominica semper a vicesimo incipiatur.

7 Ad tertiam vero, sextam nonamque secundae feriae, novem capitula quae residua sunt de centesimo octavo decimo, ipsa terna per easdem horas dicantur.

8 Expenso ergo psalmo centesimo octavo decimo duobus diebus, id est dominico et secunda feria, 9tertia feria iam ad tertiam, sextam vel nonam psallantur terni psalmi a centesimo nono decimo usque centesimo vicesimo septimo, id est psalmi novem. 10 Quique psalmi semper usque dominica per easdem horas itidem repetantur, hymnorum nihilominus, lectionum vel versuum dispositionem uniformem cunctis diebus servatam. 11 Et ita scilicet semper dominica a centesimo octavo decimo incipietur.

12 Vespera autem cotidie quattuor psalmorum modulatione canatur. 13 Qui psalmi incipiantur a centesimo nono usque centesimo quadragesimo septimo, 14exceptis his qui in diversis horis ex eis sequestrantur, id est a centesimo septimo decimo usque centesimo vicesimo septimo et centesimo tricesimo tertio et centesimo quadragesimo secundo; 15reliqui omnes in vespera dicendi sunt. 16Et quia minus veniunt tres psalmi, ideo dividendi sunt qui ex numero suprascripto fortiores inveniuntur, id est centesimum tricesimum octavum et centesimum quadragesimum tertium et centesimum quadragesimum quartum; 17 centesimus vero sextus decimus, quia parvus est, cum centesimo quinto decimo coniungatur.

18 Digesto ergo ordine psalmorum vespertinorum, reliqua, id est lectionem, responsum, hymnum, versum vel canticum, sicut supra taxavimus impleatur.

19 Ad completorios vero cotidie idem psalmi repetantur, id est quartum, nonagesimum et centesimum tricesimum tertium.

20 Disposito ordine psalmodiae diurnae, reliqui omnes psalmi qui supersunt aequaliter dividantur in septem noctium vigilias, 21 partiendo scilicet qui inter eos prolixiores sunt psalmi et duodecim per unamquamque constituens noctem.

22 Hoc praecipue commonentes ut, si cui forte haec distributio psalmorum displicuerit, ordinet si melius aliter iudicaverit, 23 dum omnimodis id adtendat ut omni hebdomada psalterium ex integro numero centum quinquaginta psalmorum psallantur, et dominico die semper a caput reprehendatur ad vigilias. 24 Quia nimis inertem devotionis suae servitium ostendunt monachi qui minus a psalterio cum canticis consuetudinariis per septimanae circulum psallunt, 25 dum quando legamus sanctos patres nostros uno die hoc strenue implesse, quod nos tepidi utinam septimana integra persolvamus.

XIX. DE DISCIPLINA PSALLENDI

1 Ubique credimus divinam esse praesentiam et oculos Domini in omni loco speculari bonos et malos, 2 maxime tamen hoc sine aliqua dubitatione credamus cum ad opus divinum assistimus.3Ideo semper memores simus quod ait propheta: Servite Domino in timore, 4et iterum: Psallite sapienter, 5et: In conspectu angelorum psallam tibi. 6 Ergo consideremus qualiter oporteat in conspectu divinitatis et angelorum eius esse, 7 et sic stemus ad psallendum ut mens nostra concordet voci nostrae.

XX. DE REVERENTIA ORATIONIS

1 Si, cum hominibus potentibus volumus aliqua suggerere, non praesumimus nisi cum humilitate et reverentia, 2quanto magis Domino Deo universorum cum omni humilitate et puritatis devotione supplicandum est. 3 Et non in multiloquio, sed in puritate cordis et compunctione lacrimarum nos exaudiri sciamus.

4 Et ideo brevis debet esse et pura oratio, nisi forte ex affectu inspirationis divinae gratiae protendatur. 5 In conventu tamen omnino brevietur oratio, et facto signo a priore omnes pariter surgant.

XXI. DE DECANIS MONASTERII

1 Si maior fuerit congregatio, eligantur de ipsis fratres boni testimonii et sanctae conversationis, et constituantur decani, 2 qui sollicitudinem gerant super decanias suas in omnibus secundum mandata Dei et praecepta abbatis sui. 3 Qui decani tales eligantur in quibus securus abbas partiat onera sua, 4 et non eligantur per ordinem, sed secundum vitae meritum et sapientiae doctrinam.

5 Quique decani, si ex eis aliqua forte quis inflatus superbia repertus fuerit reprehensibilis, correptus semel et iterum atque tertio si emendare noluerit, deiciatur, 6et alter in loco eius qui dignus est surrogetur.

7 Et de praeposito eadem constituimus.

XXII. QUOMODO DORMIANT MONACHI

1 Singuli per singula lecta dormiant. 2 Lectisternia pro modo conversationis secundum dispensationem abbatis sui accipiant.

3 Si potest fieri omnes in uno loco dormiant; sin autem multitudo non sinit, deni aut viceni cum senioribus qui super eos solliciti sint pausent. 4 Candela iugiter in eadem cella ardeat usque mane.

5 Vestiti dormiant et cincti cingellis aut funibus, ut cultellos suos ad latus suum non habeant dum dormiunt, ne forte per somnum vulnerent dormientem; 6 et ut parati sint monachi semper et, facto signo absque mora surgentes, festinent invicem se praevenire ad opus Dei, cum omni tamen gravitate et modestia.

7 Adulescentiores fratres iuxta se non habeant lectos, sed permixti cum senioribus. 8Surgentes vero ad opus Dei invicem se moderate cohortentur propter somnulentorum excusationes.

XXIII. DE EXCOMMUNICATIONE CULPARUM

1 Si quis frater contumax aut inoboediens aut superbus aut murmurans vel in aliquo contrarius exsistens sanctae regulae et praeceptis seniorum suorum contemptor repertus fuerit, 2 hic secundum Domini nostri praeceptum admoneatur semel et secundo secrete a senioribus suis. 3 Si non emendaverit, obiurgetur publice coram omnibus. 4 Si vero neque sic correxerit, si intellegit qualis poena sit, excommunicationi subiaceat; 5 sin autem improbus est, vindictae corporali subdatur.

XXIV. QUALIS DEBET ESSE MODUS EXCOMMUNICATIONIS

1 Secundum modum culpae, et excommunicationis vel disciplinae mensura debet extendi; 2 qui culparum modus in abbatis pendat iudicio.

3 Si quis tamen frater in levioribus culpis invenitur, a mensae participatione privetur. 4 Privati autem a mensae consortio ista erit ratio ut in oratorio psalmum aut antiphonam non imponat, neque lectionem recitet, usque ad satisfactionem. 5Refectionem autem cibi post fratrum refectionem solus accipiat, 6ut, si verbi gratia fratres reficiunt sexta hora, ille frater nona, si fratres nona, ille vespera, 7 usque dum satisfactione congrua veniam consequatur.

XXV. DE GRAVIORIBUS CULPIS

1 Is autem frater qui gravioris culpae noxa tenetur suspendatur a mensa, simul ab oratorio. 2Nullus ei fratrum in nullo iungatur consortio nec in colloquio. 3Solus sit ad opus sibi iniunctum, persistens in paenitentiae luctu, sciens illam terribilem apostoli sententiam dicentis 4traditum eiusmodi hominem in interitum carnis, ut spiritus salvus sit in die Domini.5Cibi autem refectionem solus percipiat, mensura vel hora qua praeviderit abbas ei competere; 6 nec a quoquam benedicatur transeunte nec cibum quod ei datur.

XXVI. DE HIS QUI SINE IUSSIONE IUNGUNT SE EXCOMMUNICATIS

1 Si quis frater praesumpserit sine iussione abbatis fratri excommunicato quolibet modo se iungere aut loqui cum eo vel mandatum ei dirigere, 2 similem sortiatur excommunicationis vindictam.

XXVII. QUALITER DEBEAT ABBAS SOLLICITUS ESSE CIRCA EXCOMMUNICATOS

1 Omni sollicitudine curam gerat abbas circa delinquentes fratres, quia non est opus sanis medicus sed male habentibus. 2 Et ideo uti debet omni modo ut sapiens medicus, immittere senpectas, id est seniores sapientes fratres, 3 qui quasi secrete consolentur fratrem fluctuantem et provocent ad humilitatis satisfactionem et consolentur eum ne abundantiori tristitia absorbeatur, 4sed, sicut ait item apostolus, confirmetur in eo caritas et oretur pro eo ab omnibus.

5 Magnopere enim debet sollicitudinem gerere abbas et omni sagacitate et industria currere, ne aliquam de ovibus sibi creditis perdat. 6 Noverit enim se infirmarum curam suscepisse animarum, non super sanas tyrannidem; 7 et metuat prophetae comminationem per quam dicit Deus: Quod crassum videbatis assumebatis et quod debile erat proiciebatis. 8Et pastoris boni pium imitetur exemplum, qui, relictis nonaginta novem ovibus in montibus, abiit unam ovem quae erraverat quaerere; 9 cuius infirmitati in tantum compassus est, ut eam in sacris humeris suis dignaretur imponere et sic reportare ad gregem.

XXVIII. DE HIS QUI SAEPIUS CORREPTI EMENDARE NOLUERINT

1 Si quis frater frequenter correptus pro qualibet culpa, si etiam excommunicatus non emendaverit, acrior ei accedat correptio, id est ut verberum vindicta in eum procedant. 2Quod si nec ita correxerit, aut forte-- quod absit-- in superbia elatus etiam defendere voluerit opera sua, tunc abbas faciat quod sapiens medicus:3si 4 et iam si viderit nihil suam praevalere industriam, adhibeat etiam-- quod maius est-- suam et omnium fratrum pro eo orationem, 5ut Dominus qui omnia potest operetur salutem circa infirmum fratrem. 6Quod si nec isto modo sanatus fuerit, tunc iam utatur abbas ferro abscisionis, ut ait Apostolus: Auferte malum ex vobis, 7et iterum: Infidelis, si discedit, discedat,8ne una ovis morbida omnem gregem contagiet. exhibuit fomenta, si unguenta adhortationum, si medicamina scripturarum divinarum, si ad ultimum ustionem excommunicationis vel plagarum virgae,

XXIX. SI DEBEANT FRATRES EXEUNTES DE MONASTERIO ITERUM RECIPI

1 Frater qui proprio vitio egreditur de monasterio, si reverti voluerit, spondeat prius omnem emendationem pro quo egressus est, 2 et sic in ultimo gradu recipiatur, ut ex hoc eius humilitas comprobetur. 3Quod si denuo exierit, usque tertio ita recipiatur, iam postea sciens omnem sibi reversionis aditum denegari.

XXX. DE PUERIS MINORI AETATE, QUALITER CORRIPIANTUR

1 Omnis aetas vel intellectus proprias debet habere mensuras. 2 Ideoque, quotiens pueri vel adulescentiores aetate, aut qui minus intellegere possunt quanta poena sit excommunicationis, 3 hi tales dum delinquunt, aut ieiuniis nimiis affligantur aut acris verberibus coerceantur, ut sanentur.

XXXI. DE CELLARARIO MONASTERII, QUALIS SIT

1 Cellararius monasterii eligatur de congregatione, sapiens, maturis moribus, sobrius, non multum edax, non elatus, non turbulentus, non iniuriosus, non tardus, non prodigus, 2sed timens Deum; qui omni congregationi sit sicut pater.

3 Curam gerat de omnibus; 4sine iussione abbatis nihil faciat. 5 Quae iubentur custodiat; 6 fratres non contristet.7Si quis frater ab eo forte aliqua irrationabiliter postulat, non spernendo eum contristet, sed rationabiliter cum humilitate male petenti deneget.

8 Animam suam custodiat, memor semper illud apostolicum quia qui bene ministraverit gradum bonum sibi acquirit. 9 Infirmorum, infantum, hospitum pauperumque cum omni sollicitudine curam gerat, sciens sine dubio quia pro his omnibus in die iudicii rationem redditurus est.

10 Omnia vasa monasterii cunctamque substantiam ac si altaris vasa sacrata conspiciat. 11 Nihil ducat neglegendum. 12 Neque avaritiae studeat, neque prodigus sit et stirpator substantiae monasterii, sed omnia mensurate faciat et secundum iussionem abbatis.

13 Humilitatem ante omnia habeat, et cui substantia non est quod tribuatur, sermo responsionis porrigatur bonus, 14 ut scriptum est: Sermo bonus super datum optimum. 15 Omnia quae ei iniunxerit abbas, ipsa habeat sub cura sua; a quibus eum prohibuerit, non praesumat. 16 Fratribus constitutam annonam sine aliquo typho vel mora offerat, ut non scandalizentur, memor divini eloquii quid mereatur qui scandalizaverit unum de pusillis.

17 Si congregatio maior fuerit, solacia ei dentur, a quibus adiutus et ipse aequo animo impleat officium sibi commissum. 18 Horis competentibus dentur quae danda sunt et petantur quae petenda sunt, 19 ut nemo perturbetur neque contristetur in domo Dei.

XXXII. DE FERRAMENTIS VEL REBUS MONASTERII

1 Substantia monasterii in ferramentis vel vestibus seu quibuslibet rebus praevideat abbas fratres de quorum vita et moribus securus sit, 2 et eis singula, ut utile iudicaverit, consignet custodienda atque recolligenda. 3Ex quibus abbas brevem teneat, ut dum sibi in ipsa assignata fratres vicissim succedunt, sciat quid dat aut quid recipit.

4 Si quis autem sordide aut neglegenter res monasterii tractaverit, corripiatur; 5 si non emendaverit, disciplinae regulari subiaceat.

XXXIII. SI QUID DEBEANT MONACHI PROPRIUM HABERE

1 Praecipue hoc vitium radicitus amputandum est de monasterio, 2 ne quis praesumat aliquid dare aut accipere sine iussione abbatis, 3neque aliquid habere proprium, nullam omnino rem, neque codicem, neque tabulas, neque graphium, sed nihil omnino, 4quippe quibus nec corpora sua nec voluntates licet habere in propria voluntate;5 omnia vero necessaria a patre sperare monasterii, nec quicquam liceat habere quod abbas non dederit aut permiserit.

6 Omniaque omnium sint communia, ut scriptum est, ne quisquam suum aliquid dicat vel praesumat.

7 Quod si quisquam huic nequissimo vitio deprehensus fuerit delectari, admoneatur semel et iterum; 8 si non emendaverit, correptioni subiaceat.

XXXIV. SI OMNES AEQUALITER DEBEANT NECESSARIA ACCIPERE

1 Sicut scriptum est: Dividebatur singulis prout cuique opus erat. 2 Ubi non dicimus ut personarum-- quod absit-- acceptio sit, sed infirmitatum consideratio; 3 4 qui vero plus indiget humilietur pro infirmitate, non extollatur pro misericordia; 5 et ita omnia membra erunt in pace. ubi qui minus indiget agat Deo gratias et non contristetur,

6 Ante omnia, ne murmurationis malum pro qualicumque causa in aliquo qualicumque verbo vel significatione appareat; 7quod si deprehensus fuerit, districtiori disciplinae subdatur.

XXXV. DE SEPTIMANARIIS COQUINAE

1 Fratres sibi invicem serviant, ut nullus excusetur a coquinae officio, nisi aut aegritudo, aut in causa gravis utilitatis quis occupatus fuerit, 2 quia exinde maior merces et caritas acquiritur. 3 Imbecillibus autem procurentur solacia, ut non cum tristitia hoc faciant; 4sed habeant omnes solacia secundum modum congregationis aut positionem loci. 5 Si maior congregatio fuerit, cellararius excusetur a coquina, vel si qui, ut diximus, maioribus utilitatibus occupantur; 6 ceteri sibi sub caritate invicem serviant.

7 Egressurus de septimana sabbato munditias faciat. 8 Lintea cum quibus sibi fratres manus aut pedes tergunt lavent. 9Pedes vero tam ipse qui egreditur quam ille qui intraturus est omnibus lavent. 10Vasa ministerii sui munda et sana cellarario reconsignet; 11 qui cellararius item intranti consignet, ut sciat quod dat aut quod recipit.

12 Septimanarii autem ante unam horam refectionis accipiant super statutam annonam singulas biberes et panem, 13 ut hora refectionis sine murmuratione et gravi labore serviant fratribus suis. 14 In diebus tamen sollemnibus usque ad missas sustineant.

15 Intrantes et exeuntes hebdomadarii in oratorio mox matutinis finitis dominica omnibus genibus provolvantur postulantes pro se orari. 16 Egrediens autem de septimana dicat hunc versum: Benedictus es, Domine Deus, qui adiuvasti me et consolatus es me; 17 quo dicto tertio accepta benedictione egrediens, subsequatur ingrediens et dicat: Deus in adiutorium meum intende, Domine ad adiuvandum me festina, 18 et hoc idem tertio repetatur ab omnibus et accepta benedictione ingrediatur.

XXXVI. DE INFIRMIS FRATRIBUS

1 Infirmorum cura ante omnia et super omnia adhibenda est, ut sicut revera Christo ita eis serviatur, 2 quia ipse dixit: Infirmus fui et visitastis me, 3 et: Quod fecistis uni de his minimis mihi fecistis. 4Sed et ipsi infirmi considerent in honorem Dei sibi servire, et non superfluitate sua contristent fratres suos servientes sibi;5 6 Ergo cura maxima sit abbati ne aliquam neglegentiam patiantur. qui tamen patienter portandi sunt, quia de talibus copiosior merces acquiritur.

7 Quibus fratribus infirmis sit cella super se deputata et servitor timens Deum et diligens ac sollicitus. 8 Balnearum usus infirmis quotiens expedit offeratur --sanis autem et maxime iuvenibus tardius concedatur. 9 Sed et carnium esus infirmis omnino debilibus pro reparatione concedatur; at, ubi meliorati fuerunt, a carnibus more solito omnes abstineant.

10 Curam autem maximam habeat abbas ne a cellarariis aut a servitoribus neglegantur infirmi. Et ipsum respicit quicquid a discipulis delinquitur.

XXXVII. DE SENIBUS VEL INFANTIBUS

1 Licet ipsa natura humana trahatur ad misericordiam in his aetatibus, senum videlicet et infantum, tamen et regulae auctoritas eis prospiciat. 2 Consideretur semper in eis imbecillitas et ullatenus eis districtio regulae teneatur in alimentis, 3 sed sit in eis pia consideratio et praeveniant horas canonicas.

XXXVIII. DE HEBDOMADARIO LECTORE

1 Mensis fratrum lectio deesse non debet, nec fortuito casu qui arripuerit codicem legere ibi, sed lecturus tota hebdomada dominica ingrediatur. 2 Qui ingrediens post missas et communionem petat ab omnibus pro se orari, ut avertat ab ipso Deus spiritum elationis, 3 et dicatur hic versus in oratorio tertio ab omnibus, ipso tamen incipiente: Domine, labia mea aperies, et os meum adnuntiabit laudem tuam; 4et sic accepta benedictione ingrediatur ad legendum.

5 Et summum fiat silentium, ut nullius mussitatio vel vox nisi solius legentis ibi audiatur. 6 Quae vero necessaria sunt comedentibus et bibentibus sic sibi vicissim ministrent fratres ut nullus indigeat petere aliquid; 7si quid tamen opus fuerit, sonitu cuiuscumque signi potius petatur quam voce. 8Nec praesumat ibi aliquis de ipsa lectione aut aliunde quicquam requirere, ne detur occasio; 9nisi forte prior pro aedificatione voluerit aliquid breviter dicere.

10 Frater autem lector hebdomadarius accipiat mixtum priusquam incipiat legere, propter communionem sanctam, et ne forte grave sit ei ieiunium sustinere. 11 Postea autem cum coquinae hebdomadariis et servitoribus reficiat.

12 Fratres autem non per ordinem legant aut cantent, sed qui aedificant audientes.

XXXIX. DE MENSURA CIBUS

1 Sufficere credimus ad refectionem cotidianam tam sextae quam nonae, omnibus mensis, cocta duo pulmentaria, propter diversorum infirmitatibus, 2 ut forte qui ex illo non potuerit edere ex alio reficiatur.3 Ergo duo pulmentaria cocta fratribus omnibus sufficiant et, si fuerit unde poma aut nascentia leguminum, addatur et tertium.

4 Panis libra una propensa sufficiat in die, sive una sit refectio sive prandii et cenae: 5 quod si cenaturi sunt, de eadem libra tertia pars a cellarario servetur reddenda cenandis.

6 Quod si labor forte factus fuerit maior, in arbitrio et potestate abbatis erit, si expediat, aliquid augere, 7remota prae omnibus crapula et ut numquam surripiat monacho indigeries, 8quia nihil sic contrarium est omni christiano quomodo crapula, 9sicut ait Dominus noster: Videte ne graventur corda vestra crapula.

10 Pueris vero minori aetate non eadem servetur quantitas, sed minor quam maioribus, servata in omnibus parcitate.

11 Carnium vero quadrupedum omnimodo ab omnibus abstineatur comestio, praeter omnino debiles aegrotos.

XL. DE MENSURA POTUS

1 Unusquisque proprium habet donum ex Deo, alius sic, alius vero sic; 2 et ideo cum aliqua scrupulositate a nobis mensura victus aliorum constituitur. 3Tamen infirmorum contuentes imbecillitatem, credimus heminam vini per singulos sufficere per diem. 4 Quibus autem donat Deus tolerantiam abstinentiae, propriam se habituros mercedem sciant.

5 Quod si aut loci necessitas vel labor aut ardor aestatis amplius poposcerit, in arbitrio prioris consistat, considerans in omnibus ne surrepat satietas aut ebrietas.6 Licet legamus vinum omnino monachorum non esse, sed quia nostris temporibus id monachis persuaderi non potest, saltem vel hoc consentiamus ut non usque ad satietatem bibamus, sed parcius, 7 quia vinum apostatare facit etiam sapientes.

8 Ubi autem necessitas loci exposcit ut nec suprascripta mensura inveniri possit, sed multo minus aut ex toto nihil, benedicant Deum qui ibi habitant et non murmurent. 9 Hoc ante omnia admonentes ut absque murmurationibus sint.

XLI. QUIBUS HORIS OPORTET REFICERE FRATRES

1 A sancto Pascha usque Pentecosten, ad sextam reficiant fratres et sera cenent.

2 A Pentecosten autem, tota aestate, si labores agrorum non habent monachi aut nimietas aestatis non perturbat, quarta et sexta feria ieiunent usque ad nonam; 3 reliquis diebus ad sextam prandeant; 4 quam prandii sextam, si operis in agris habuerint aut aestatis fervor nimius fuerit, continuanda erit et in abbatis sit providentia. 5 Et sic omnia temperet atque disponat qualiter et animae salventur et quod faciunt fratres absque iusta murmuratione faciant.

6 Ab idus autem Septembres usque caput quadragesimae, ad nonam semper reficiant.

7 In quadragesima vero usque in Pascha, ad vesperam reficiant; 8 ipsa tamen vespera sic agatur ut lumen lucernae non indigeant reficientes, sed luce adhuc diei omnia consummentur. 9 Sed et omni tempore, sive cena sive refectionis hora sic temperetur ut luce fiant omnia.

XLII. UT POST COMPLETORIUM NEMO LOQUATUR

1 Omni tempore silentium debent studere monachi, maxime tamen nocturnis horis. 2 Et ideo omni tempore, sive ieiunii sive prandii: 3 si tempus fuerit prandii, mox surrexerint a cena, sedeant omnes in unum et legat unus Collationes vel Vitas Patrum aut certe aliud quod aedificet audientes, 4 non autem Heptateuchum aut Regum, quia infirmis intellectibus non erit utile illa hora hanc scripturam audire, aliis vero horis legantur.

5 Si autem ieiunii dies fuerit, dicta vespera parvo intervallo mox accedant ad lectionem Collationum, ut diximus. 6 Et lectis quattuor aut quinque foliis vel quantum hora permittit, 7 omnibus in unum occurrentibus per hanc moram lectionis, si qui forte in assignato sibi commisso fuit occupatus, 8 omnes ergo in unum positi compleant et, exeuntes a completoriis, nulla sit licentia denuo cuiquam loqui aliquid.

9 Quod si inventus fuerit quisquam praevaricare hanc taciturnitatis regulam, gravi vindictae subiaceat -- 10 excepto si necessitas hospitum supervenerit aut forte abbas alicui aliquid iusserit, 11quod tamen et ipsud cum summa gravitate et moderatione honestissima fiat.

XLIII. DE HIS QUI AD OPUS DEI VEL AD MENSAM TARDE OCCURRUNT

1 Ad horam divini officii, mox auditus fuerit signus, relictis omnibus quaelibet fuerint in manibus, summa cum festinatione curratur, 2 cum gravitate tamen, ut non scurrilitas inveniat fomitem.

3 Ergo nihil operi Dei praeponatur.

4 Quod si quis in nocturnis vigiliis post gloriam psalmi nonagesimi quarti, quem propter hoc omnino subtrahendo et morose volumus dici, occurrerit, non stet in ordine suo in choro, 5 sed ultimus omnium stet aut in loco quem talibus neglegentibus seorsum constituerit abbas, ut videantur ab ipso vel ab omnibus, 6usque dum completo opere Dei publica satisfactione paeniteat. 7Ideo autem eos in ultimo aut seorsum iudicavimus debere stare ut, visi ab omnibus, vel pro ipsa verecundia sua emendent; 8nam, si foris oratorium remaneant, erit forte talis qui se aut recollocet et dormit, aut certe sedit sibi foris vel fabulis vacat, et datur occasio maligno; 9 sed ingrediantur intus, ut nec totum perdant et de reliquo emendent.

10 Diurnis autem horis, qui ad opus Dei post versum et gloriam primi psalmi qui post versum dicitur non occurrerit, lege qua supra diximus in ultimo stent, 11 nec praesumant sociari choro psallentium usque ad satisfactionem, nisi forte abbas licentiam dederit remissione sua, 12 ita tamen ut satisfaciat reus ex hoc.

13 Ad mensam autem qui ante versu non occurrerit, ut simul omnes dicant versu et orent et sub uno omnes accedant ad mensam, 14 qui per neglegentiam suam aut vitio non occurrerit, usque secunda vice pro hoc corripiatur; 15 si denuo non emendaverit, non permittatur ad mensae communis participationem, 16sed sequestratus a consortio omnium reficiat solus, sublata ei portione sua vinum, usque ad satisfactionem et emendationem.

17 Similiter autem patiatur qui et ad illum versum non fuerit praesens qui post cibum dicitur.

18 Et ne quis praesumat ante statutam horam vel postea quicquam cibi aut potus praesumere; 19 sed et cui offertur aliquid a priore et accipere renuit, hora qua desideraverit hoc quod prius recusavit aut aliud, omnino nihil percipiat usque ad emendationem congruam.

XLIV. DE HIS QUI EXCOMMUNICANTUR, QUOMODO SATISFACIANT

1 Qui pro gravibus culpis ab oratorio et a mensa excommunicantur, hora qua opus Dei in oratorio percelebratur, ante fores oratorii prostratus iaceat nihil dicens,23 et hoc tamdiu faciat usque dum abbas iudicaverit satisfactum esse. nisi tantum posito in terra capite, stratus pronus omnium de oratorio exeuntium pedibus;

4 Qui dum iussus ab abbate venerit, volvat se ipsius abbatis deinde omnium vestigiis ut orent pro ipso, 5 et tunc, si iusserit abbas, recipiatur in choro vel in ordine quo abbas decreverit;6 ita sane ut psalmum aut lectionem vel aliud quid non praesumat in oratorio imponere nisi iterum abbas iubeat; 7 et omnibus horis, dum percompletur opus Dei, proiciat se in terra in loco quo stat, 8 et sic satisfaciat usque dum ei iubeat iterum abbas ut quiescat iam ab hac satisfactione.

9 Qui vero pro levibus culpis excommunicantur tantum a mensa, in oratorio satisfaciant usque ad iussionem abbatis; 10 hoc perficiant usque dum benedicat et dicat: Sufficit.

XLV DE HIS QUI FALLUNTUR IN ORATORIO

1 Si quis dum pronuntiat psalmum, responsorium, antiphonam vel lectionem fallitus fuerit, nisi satisfactione ibi coram omnibus humiliatus fuerit, maiori vindictae subiaceat, 2 quippe qui noluit humilitate corrigere quod neglegentia deliquit. 3Infantes autem pro tali culpa vapulent.

XLVI DE HIS QUI IN ALIIS QUIBUSLIBET REBUS DELINQUUNT

1 Si quis dum in labore quovis, in coquina, in cellario, in ministerio, in pistrino, in horto, in arte aliqua dum laborat, vel in quocumque loco, aliquid deliquerit,2 aut fregerit quippiam aut perdiderit, vel aliud quid excesserit ubiubi, 3 et non veniens continuo ante abbatem vel congregationem ipse ultro satisfecerit et prodiderit delictum suum, 4 dum per alium cognitum fuerit, maiori subiaceat emendationi.

5 Si animae vero peccati causa fuerit latens, tantum abbati aut spiritalibus senioribus patefaciat, 6qui sciat curare et sua et aliena vulnera, non detegere et publicare.
 

GO TO PART III
 

JULIAN OF NORWICH, HER SHOWING OF LOVE AND ITS CONTEXTS ©1997-2024 JULIA BOLTON HOLLOWAY || JULIAN OF NORWICH  || SHOWING OF LOVE || HER TEXTS || HER SELF || ABOUT HER TEXTS || BEFORE JULIAN || HER CONTEMPORARIES || AFTER JULIAN || JULIAN IN OUR TIME ||  ST BIRGITTA OF SWEDEN  ||  BIBLE AND WOMEN || EQUALLY IN GOD'S IMAGE  || MIRROR OF SAINTS || BENEDICTINISM || THE CLOISTER  || ITS SCRIPTORIUM  || AMHERST MANUSCRIPT || PRAYER || CATALOGUE AND PORTFOLIO (HANDCRAFTS, BOOKS ) || BOOK REVIEWS || BIBLIOGRAPHY ||
 



To donate to the restoration by Roma of Florence's formerly abandoned English Cemetery and to its Library click on our Aureo Anello Associazione:'s PayPal button:
 
THANKYOU!