ORLÉANS 201 MANUSCRIPT, FOLIOS 225-230
OFFICIUM PEREGRINORUM
XIIIth Century
For the music sung by
the Ensemble San Felice, click on the red arrow ♫
|Ad faciendum similitudinem dominice
aparicionis
in specie peregrini que fit in tercia feriae pasce ad uesperas,
procedant .ii. a competenti loco
uestiti tunicis solummodo
et cappis,
capuciis absconsis ad modum clamidis pilleos
in capitibus habentis et baculos in manibus ferentes et cantent
modica uoce:
[J]esu
nostra redempcio, amor et
desiderium, Et ceteros uersus.
Qui sunt hii sermones quos offertis ad inuicem ambulantes et estis tristes, alleluia.
|Alter autem
ex duobus
uerso uul
tu ad eum
dicat:
Tu solus peregrinus es in
ierusalem et non
cognouisti que facta
sunt in illa
his diebus, Alleluia.
De iesu nazareno qui fuit uir propheta potens
in opere et sermone coram deo et omni populo. Quomodo
tradiderunt eum summi sacer
dotes et principes nostri in dampnacione mortis et crucifixerunt eum et super omnia tercia
dies est quod hec facta sunt, alleluia.
O stulti et
tardi corde ad cre
dendum in omnibus que locuti sunt prophete, alleluia. Nonne sic opportuit pati Christum
et intrare in gloriam suam, alleluia.
Sol
occasum expetit iam hospitari
expedit. Mane nobis deserere nos iam instante uespere, Sed
mane nobiscum domine
quo
satiemur plenissime,
quo delectemur maxime tui sermonis
dulcedine. Mane nobiscum
quoniam aduesperascit et inclinata
est iam dies, alleluia. Sol
uergens
ad occasum suadet ut
nostrum uelis hospicium
placet enim nobis sermones tuos quos confers de
resurrectio
ne magistri nostri, alleluia.
Pacem relinquo nobis, pacem meam do uobis.
Isti
sunt sermones quos dicebam uobis cum essem,
alleluia, alleluia. Sicut dilexit me pater et ego dilexi uos. manete in dilectione mea.
|His dictis illi manducandibus de nebulis. Ipse latentur discedat quasi illis nescientibus.
Interuallo autem paruo facto aspicientes ad inuicem et illa non inuento. Inter se
quasi tristes surgant et eum relicta
mensa querere incipiant, et suauiter
incendentes hos
uersus alta uoce,
Dicant:
Nonne cor nostrum ardens
erat in nobis de Iesu dum loqueretur
nobis in
uia et aperiret nobis scripturas. Heu miseri ubi erat sensus noster quo intellectus
abierat, alleluia.
|Venien
tibus in chorum.
chorus
Dicat.
Surrexit dominus
et apparuit petro, alleluia.
Pax uobis, Ego sum, nolite timere.
|Et
chor
us
Di
cat:
Quis es
iste qui uenit de
edom, tinctis uestibus
de bosra,
Pax uobis.
|Et
c
h
o
r
u
s:
Iste formosus in stola sua gradiens in
multi
tudine fortitudinis sue.
Et ter
cio
do
m
nu
s:
Pax uobis.
|Et
ch
or
u
s
Surrexit dominus
de sepulcro
qui pro nobis pependit in ligno, alleluia, alleluia,
alleluia.
Quid turbati estis et co
gitaciones ascendunt
in corda uestra. Solus calcaui torcular et de
gentibus non est uir mecum.
Videte manus
meas et pedes
meos quia ego ipse sum, alleluia, alleluia.
Palpate et uidete quia
spiritus carnem et ossa non habet sicut uidetis me habere, iam credite.
|Que dum cantauerit
accedant discipuli et
palpent eius manus et
pedes hoc peracto
Dicat
dominus extenta manu
super illos:
Accipite spiritum sanctum quorum remiseritis peccata
remittuntur eis, alleluia.
Adam
nouus ueterem duxit
ad astra,
Creatorem recolit iam creatura. Sancta maria iacobi cum magdalena, Et maria salome
ferunt unguenta, Quibus dixit angelus in ueste alba, Resurrexit dominus.
Morte calcata, Fracta
liquens tartara et spoliata, Refert secum spolia uictor ad astra. Se demonstrat poste a forma
preclara. Dilectis discipulis in galilea, Comes factus incepat latens in uia, Scriptura reserat pius archana,
Conuiuans agnoscitur propri a forma, Panis
reddit fractio lumina
clara. Sibi laus et gloria.
|Interea ueniat
quidam in similitudine
Thome uestitus
tunica et cla
mide gerico, baculum
in ma
nu habens et
pilleum aptum in
capite. Cui discipuli:
Thoma uidimus dominum.
|Tho
m
a
s:
Nisi
uidere
in manibus eius
fixuram
clauorum et mittam manum meam in latus eius non credam.
Pax uobis.
Benedictus qui uenit in nomine domini Deus dominus et illuxit nobis.
Pax uobis.
|Et
cho
r
u
s.
A domino
fac
tum est et admirabile istud in oculis nostris.
Pax uobis, Nolite temere, Ego sum, Noli te timere uos.
Hec est dies quam fecit dominus ultimus et letemur in ea.
Thoma, fer digitum tuam hunc
et uide manus meas.
Mitte
manum tuam cognosce loca clauorum,
alleluia, Et noli
esse
incredulus sed
fidelis, alleluia.
Dominus meus et Deus meus.
Quia uidisti me,
Thoma, credidisti, Beati qui
non uiderunt et
crediderunt, alleluia. Data est michi
omnis potestas in celo
et in terra, alleluia. Non uos relinquam orphanos, alleluia, uado et ueni ad uos, alleluia, et gaudebit
cor uestrum, alleluia, Euntes
in mundum uniuersum et predicate euangelium omni creature, alleluia,
Qui crediderit et baptizatus fuerit saluus erit, alleluia.
Salue festa dies, et cetera.
|Sic
fini
ia
tur.
This early twelfth-century English manuscript illumination [Cambridge, Library of Pembroke College 120, fol. 4v], can show how these monastic representations of the Gospels were enacted, the monks borrowing the clothes of their pilgrim guests for the parts of Christ, Luke and Cleopas.
Sculpture, Cloister, Santo Domingo de Silos, Luke with
Gospel, Cleopas, Christ as Compostela Pilgrim
In memory of Father Gerard Farrell, OSB, Chantmaster, St John's
Abbey and Westminster Choir School, Princeton, and Music
Director of these plays.
JULIAN OF NORWICH, HER SHOWING OF LOVE AND ITS
CONTEXTS ©1997-2024 JULIA BOLTON HOLLOWAY
|| JULIAN OF NORWICH || SHOWING OF
LOVE || HER TEXTS
|| HER SELF || ABOUT HER TEXTS || BEFORE JULIAN || HER CONTEMPORARIES || AFTER JULIAN || JULIAN IN OUR TIME || ST BIRGITTA OF
SWEDEN || BIBLE AND WOMEN || EQUALLY IN GOD'S IMAGE || MIRROR OF SAINTS || BENEDICTINISM || THE CLOISTER || ITS SCRIPTORIUM || AMHERST
MANUSCRIPT || PRAYER||
CATALOGUE AND
PORTFOLIO (HANDCRAFTS, BOOKS ) || BOOK REVIEWS || BIBLIOGRAPHY ||